monumenta.ch > Orosius > 'Goliath' in 'De arbitrii libertate, 2.'
Orosius, De arbitrii libertate, 1. <<<     >>> 3.

2. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Contra hunc serpentem, suffocantemque halitum, multa utique beatissimi quos supra memoravimus viri, et multifaria suaveolentia Scripturarum unguenta conficiunt: et ad reficienda aestuantium corda populorum, fragrantissimum thymiama cum oblatione orationis incendunt. 2  Sed hoc parum est, incerto propemodum auctore contendere, et contraria substituendo contrariis, infectum pestifero halitu aerem temperare: nisi ipsi in medium protrahantur proteranturque serpentes. 3  Qui, cum tuendi solius capitis causa, reliquum concisioni atque iniuriae corpus exponunt, nihil damni arbitrantes, ea tantum sui parte a periculo libera, quae multimodas venenatasque in se obtinet linguas, si etiam membris omnibus amputentur, nobis sufficere videtur, temperando saltem putori satisfacere, ipsos autem a penetralibus non movere, quasi ullus exhalationis fetidae finis sit, nisi auctore finito: et inter haec illud Salomonis testimonium nunc occurrit: Unus aedificans, alius destruens, quis eorum proficiet nisi labor (Eccli. XXXIV, 28)? Stat etiam immanissimus superbia Goliath, carnali potentia tumidus, omnia se per se posse confidens: caput, manus, totum insuper corpus plurimo apparatu vestitus, habens post se armigerum suum: qui etsi ipse non dimicat, cuncta tamen aeris et ferri suffragia subministrat. 4  Et non mirum est, si competenter hunc locum providens Scriptura pronuntiat: ubi ait, Philistiim stabant super montem ex hac parte (I Reg. XVII, 3). 5  Ab Ecclesia siquidem, haereseos impugnator expellitur, et nutriri in sinu Ecclesiae haereticus invenitur: et propter hoc per Spiritum sanctum inde Israel stare pronuntiatur, hinc hostis. 6  Et hoc saepe. 7  Nam et rex David usque ad impium filium pius pater ab Hierusalem deposito regis habitu fugatur: ubi protinus Absalon tyrannus ingreditur. 8  Stat ergo Goliath, proh dolor! ex hac parte, id est, in Ecclesia, et non solum stat, verum et provocat: bnf17349.171 simulque per dies plurimos sanctum Israel manifesti timoris exprobrat.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik